Causae beatificationis et canonizationis
Initium causae beatificationis et canonizationis
Velim confestim aliquid dilucidare, quod saepius invenire accidit, cum enim vigeat apud quosdam mendosam persuasionem ut huiusmodi incipere Causam idem sit ac aliquem beatificare, quapropter valde ipsi haesitant in tanto consilio ineundo. Memini autem oportet «processum» inire nihil aliud est quam «procedere», ut testimonia sive de auditu sive scripta colligantur, quae dein rem necessariae disputationis constituent, qua Supremi Iudices in Urbe, scilicet Patres Cardinales et Summus Pontifex, sententiam certam de opportunitate hunc illumve Servum Dei beatificandi prodere valeant. Ex quo conficitur, ut haesitatio quaedam in ineunda Causa nihil aliud sit quam eiusdem detrimentum, cum, procedente tempore atque praestantioribus obeuntibus testibus, discrimen crescat testimonia amittendi.
Munus testimoniorum collectionis est tribunalis particularis, cuius membra ad hoc ab Episcopo nominata sunt et, opere peracto actisqua Romam missis, quaeque ab officio suo cessant.
Iudex ordinarius seu Episcopus Dioecesis, apud quam Causa ineunda est, expresse ac singillatim membra Tribunalis Inquisitionis nominat, quae sequuntur: Delegatus Episcopalis, qui sacerdos erit et, vices gerens Episcopi, custodit, ut leges canonicae in re rite serventur; Promotor Iustitiae, et ipse sacerdos, qui ex more testes interrogat; Notarius actuarius, non sacerdos, qui, ab alio Notario adiuncto saepe comitatus, ut praesentiam saltem alterutrius eorum constanter confirmetur, acta consignat et rogitum redigit; denique, Scriba actuum, quod munus – sicut et illud Notarii – a quoquo christifidele absolvi potest.
Una cum supradictis membris Tribunalis, munera sua etiam exercebunt duae Commissiones, quarum membra erunt et ipsa ab eodem Episcopo nominata. Prior est Commissio Historicorum, quae de more ex tribus in scientiis historicis et in archivis consulendis peritis constat, quibus erit documenta ad Servum Dei pertinentia omnibus ex archivis colligere, ubi eorum vestigia interesse putent; demum, dum suarum investigationum offerunt fructum, unum simul relatum redigent. Altera est Commissio Theologorum, quae scilicet ex duobus theologis constat, quibus erit scripta edita Servi Dei recensere, sive ad excutiendum nihil in iis esse contra fidem, decus et bonos mores sive ad principia pevuliaris eius spiritualitatis collustranda. Commissarii Theologi, aliter ac Historici, privata redigent relata.
Quoad definitionem nominum Promotorum alicuius Causae beatificationis, qui consilium ineunt eam promovendi, sub re oeconomica patrocinandi et usque ad auspicatum finem canonizationis ducendi, nomine «Actores» appellantur, quod de vocabulo «actio» seu «agere» vel similibus derivat. Ipsi, tamen, ut iustam causam suam ratam et alicuius Servi Dei sanctitatem recognitam videant, Procuratorem – qui Procuratori iuxta ius civile exaequari potest – adhibent, qui non modo actorum iura coram Tribunali ecclesiastico, dum inquisitio Causae apud Dioecesim evolvitur, respicit, sed etiam coram omnibus aliis Tribunalibus ecclesiasticis et, si Postulator in Urbe sit approbatus, etiam coram Congregatione de Causis Sanctorum.
Episcopus competens ad instruendam Causam beatificationis est Episcopus loci, ubi Servus Dei supremum diem obiit; quod si vero quamcumque ob certam causam – sicut, verbi gratia, peritorum penuriam, incommoditatem loci ob opportunitatum defectum, hostilem peculiarium Causarum praeceptionem apud partes populi et cetera – animadverteret se tantum onus nullomodo tollere posse, ab alio Episcopo petere potest, qui, competentiam fori suscipiens, Causam eius vice gerat. Hoc in casu, uterque Romae scribent, alter renuntiationis Causae, alter autem acceptionis pandens rationes. Quae si validae habentur, Congregatio de Causis Sanctorum concedit decretum de compententiae fori translatione, quo Causa apud Diocesim succedaneam institui poterit.
Tantum post resolutam de Tribunali competente quaestionem, Postulator redigere poterit supplicem libellum, formalem scilicet ac litteris datam petitionem Tribunal constituendi omnesque alias actiones inchoandi, quae ad regularem beatificationis processus exsecutionem pertinent. Tamen, antequam publice consensum prodat, officia quaedam definita Episcopo servanda erunt, quorum primum est petere ab Urbe, quominus nullum intersit impedimentum contra sanctitatem vitae vel probationem virtutum Servi Dei gradu heroico excultarum – quod «nihil obstat» dicitur –, ac postea a fratribus Episcopis Conferentiae Episcoporum saltem regionalis, ut eius parumper ineundo consilio assentiant.
Perspiciendum est quod si Servus Dei, cuius Causa est promovenda, alicuius sit Ordinis vel Congregationis religiosae, nullum eorum membrum potest aliquam partem iapud Tribunal agere, nec ulli ex duabus Commissionibus interesse, de quibus supra dictum est. Socius in religione, denique, cooptari potest inter membra Commissionis historicorum, si offerre potest validum auxilium in documentis suae familiae religiosae pervestigandis.
Elenchi testium interrogandorum comparatio munus est Postulatoris, qui in seligendis testibus excutiendis primum attente considerare oportet rationem temporis: quo magis, enim, testis sua directa scientia vitam Servi Dei amplectitur, eo magis prosperitatem Causae corroborabit. Quod non modo in conversatione vitae recensenda praestat, sed adhuc in comprobando gradu quo singulae virtutes exercitae sunt: diutina communio vitae et consequens observatio directa variorum eius morum diversis in adiunctis vitae maxime valet ad percensendam alicuius Servi Dei sanctitatem.
Cuius rei valde conscia, Congregatio de Causis Sanctorum hortatur, ut quam primum testes seniores interrogentur, «ne pereant probationes» summi momenti. Testes erunt etiam Commissarii historicorum, qui non respondebunt ad quaestionarium generalem, sed pauca ad quaesita, quae ad eorundem opus patratum pertinent, et, cum prorsus a Tribunali convocentur, «testes ex officio» appellantur.
Perspiciendum, insuper, iusiurandum veritatem profitendi, quod testes sive ante sive post suam depositionem emittent, tum severus monitus est ad depositionis fidem, tum congruentiam verborum et veri fovet. Nam, cum testes de more plurimi sint, uniuscuiusque super eandem rem collatis responsionibus, mendacitatem declarationis facilius decerni posset.
Antequam ad excussionem testium procedatur, Episcopo manandum est edictum, quo, initium annuntians Causae, omnes invitat, qui notitiam habeant sive pro sive contra Servum Deo de quo agitur, ut ad testimonium reddendum prodeant. Etiam qui ipsius Servi Dei scripta possident adhortandi sunt, ut ea tradant.
Tempus pro Causa beatificationis ineunda, iam ad normam Codicis Iuris Canonici anni 1917, infra tricesimum annum constitutum est. Rationum supra expositarum causa, observantia huius termini numquam satis invocatur: quod si hoc statutum tempus excedatur, peculiaris inquisitio perficienda est, quae ad conclusionem perveniat moram ex dolo, fraude vel rea neglegentia non fuisse.
Quod ad rem oeconomicam spectat, lex canonica de Causis beatificationis et canonizationis nullum statuit pretium certum, nec stipem, nec ullum peculiare emolumentum pro singulis, qui extra Dicasterium laborant, sed onera potius definit, quae variis disputationibus inhaerent in eius navitate praevisis. Cum Congregationi de Causis Sanctorum nullum competat stipendium ad extra, nullomodo definiuntur emolumenta, de quibus supra dictum est. Quod facile quisque intellegi potest, si modo quaedam perpendat adiuncta: nam, diversissima est ratio singularum Causarum; nemo praecognoscere potest, si Dicasterium suppletivam quaeret inquisitionem sive canonicam sive theologicam sive medicam. Perspiciendum est, insuper, amplas et difficiles versiones in linguas vernaculas saepe requiri saepiusque praelum onera exposcere, quae iuxta amplitudinem Causae mutant. Quas ob res, Congregatio de Causis Sanctorum modo prudenter praescribit omnem Causam habere repositum oeconomicum, ex quo Postulator aes necessarium ad sustinendos sumptus in itinere currentes exhaurire possit. Patet vero ut Postulator accepti et expensi rationem actoribus valeat exhibere, quotiemscumque id petant.
Elenchus Causarum, quae iam actae vel adhuc in fieri et magis notae sunt:
Ioannes Papa XXIII
Carolus de Austria
Terentius Iacobus Card. Cooke
Petrus Card. La Fontaine
Clemens Augustus Card. van Galen
Iosephue Card. Mindszenty
Ioannes Henricus Card. Newman
Aloysius Card. Stepinac
Fultonius S.E.R. Sheen
Iosephus Vincentius S.E.R. McCauley
Michael S.E.R. Wittmann
Franciscus Iosephus S.E.R. Rudigier
Anna Catharina Emmerick
Franciscus Stock
Maria Ward
Maria de Mandat-Grancey
Bernardus von Baden
Fridericus S.E.R. Baraga
P. Stanley Rother
P. Augustus Tolton
P. Emil Kapaun
P. Patrick Peyton
Maximilian S.E.R. Kaller
Fundatores et Fundatrices
Andreas Bessette |
Oratorium Sancti Ioseph Marianopolitanum |
Aloysius Biraghi |
Institutum Sororum Sanctae Marcellinae |
Petrus Bonhomme |
Congregatio Sororum Dominae Nostrae a Monte Calvario |
Maria Theresa Bonzel |
Institutum Pauperum Sororum Sancti Francisci ab Adoratione Perpetua de Olpe |
Hildegarda Burjan |
Caritas Socialis |
Catharina Aurelia Caouette |
Congregatio Sororum Adoratricum Preziosissimi Sanguinis Domini nostri Iesu Christi |
Gwen Cecilia Coniker |
Apostolatus pro consecratione familiarum |
Henrica Delille |
Congregatio Sororum a Sancta Familia |
Theresa Dudzik |
Sorores Sancti Francisci Chicagienses |
Mater Sanctus Aloysius de Lamoignon |
Congregatio Sororum a Caritate Sancti Aloysii |
Maria Kaupas |
Sorores Sancti Casimiri |
Paulina von Mallinckrodt |
Sorores Caritatis Christianae |
Angelina McCrory |
Sorores Carmelitae Senum et Infirmorum |
Maria Merkert |
Sorores Sanctae Elisabeth |
Clelia Merloni |
Institutum Apostolarum Sacratissimi Cordis Iesu |
Maximus Iosephus Metzger |
Fraternitas Una-Sancta |
Angela Molari |
Institutum Sororum ab Immaculata Conceptione |
Basilius Moreau |
Congregatio Sanctae Crucis |
Paulus Iosephus Nardini |
Congregatio Sororum Sancti Francisci a Sacra Familia |
Marie Léonie Paradis |
Congregatio Parvarum Sorarum a S. Familia de Sherbrooke |
Eugène Prévost |
Congregatio Oblatarum a Bethania |
Dominica Solari |
Congregatio Sororum Dominicanarum Sanctae Catharinae seu “Parva Domus Divinae Providentiae” |
Ioanna Solimani |
Congregatio Monialium Romitarum Sancti Ioannis Baptistae |
Ioannes Evangelista Wagner |
Fundatio Regens Wagner |
Maria Ward |
Congregatio Iesu |
P. Michelis Mc Givney |
the Knights of Columbus |
P. Thomas F. Price et James A. S.E.R. Walsh |
Societas de Maryknoll pro missionibus exteris USA |
Causae usque ad beatificationem ductae
Ioannes Henricus Gulielmus Prassek, Hermannus Lange et Andreas Paulus Eduardus Müller (martyres Lubecae) |
25 iunii 2011 |
Germania |
Aloysius Andritzki (martyr) |
13 iunii 2011 |
Germania |
Georgius Häfner (martyr) |
15 maii 2011 |
Germania |
Ioannes Henricus Newmann |
19 septembris 2010 |
Anglia |
Gerardus Hirschfelder (martyr) |
19 septembris 2010 |
Germania |
Petrina De Micheli |
30 maii 2010 |
Italia |
Ludovicus Constantinus Meszlényi |
6 novembris 2009 |
Hungaria |
Franciscus Jägerstätter (martyr) |
26 octobris 2007 |
Austria |
Maria Merkert |
30 septembris 2007 |
Polonia |
Basilius Moreau |
15 septembris 2007 |
Gallia |
Iosephus Nardini |
22 octobris 2006 |
Germania |
Aloysius Biraghi |
30 aprilis 2006 |
Italia |
Clemens Augustus van Galen |
9 octobris 2005 |
Germania |
Anna Catharina Emmerick |
3 octobris 2004 |
Germania |
Carolus I de Augsburgo |
3 octobris 2004 |
Austria |
Petrus Bonhomme |
23 martii 2003 |
Gallia |
Liduina Meneguzzi |
20 octobris 2002 |
Italia |
Ignatius Maloyan |
7 octobris 2001 |
Armenia |
Nicolaus Gross (martyr) |
7 octobris 2001 |
Germania |
Euthymia Üffing |
7 octobris 2001 |
Germania |
Thomas Reggio |
3 octobris 2000 |
Italia |
Anna Schäffer |
7 martii 1999 |
Germania |
Theodorus Guerin |
25 octobris 1998 |
Civ. Fed. Am. Sept. |
Iacobus Kern |
21 iunii 1998 |
Austria |
Carolus Leisner (martyr) |
23 iunii 1996 |
Germania |
Augustinus Roscelli |
7 maii 1995 |
Italia |
Causae usque ad canonizationem ductae
Andreas Bessette |
17 octobris 2010 |
Italia |
Theodorus Guerin |
15 octobris 2006 |
Civ. Fed. Am. Sept. |
Benedicta Cambiagio Frassinello |
19 maii 2002 |
Italia |
Crescentia Höss |
25 novembris 2001 |
Germania |
Augustinus Roscelli |
10 iunii 2001 |
Italia |
Aloysius Scrosoppi |
10 iunii 2001 |
Italia |
Augustina Pietrantoni |
19 aprilis 1999 |
Italia |
In 35 annis peritiae, quam hoc Studium Iuris iactare potest, patrocinatae sunt Causae ex universo terrarum orbe. Non modo suscipimus receptionem actuum processualium variis ex Diocesibus et, una cum Relatoribus, comparationem Positionum, quae in Urbe disceptandae sunt, sed etiam in Tribunalibus ecclesiasticis prorsus in periodo Diocesana auxiliandis versamur. Nam, apud Dioeceses regulariter inter facientes Causas beatificationis et processum super virtutibus, super martyrio et super miro omni diligentia et studio instruimus.
His dictis, patet secundam nostram inclinationem ad munera postulationis et instructionis Causarum beatificationis et canonizationis ubique per orbem terrarum suscipienda. Libenter ad omnia respondebimus quaesita circa processum beatificationis et canonizationis, quae apte ponderare oportet fructum esse peritiae nostrae, sine ulla ecclesiasticarum auctoritatum implicatione.
Si in votis est maioribus circa omnia, de quibus dictum est, informationibus seu dilucidationibus potiri, liceat per publici cursus indicium electronica ope instructumnos contingere.
